Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 15

Neque accendunt lucernam.Domesticis exemplis docet, ne celent lucem verbi sibi commissam. Non accendunt, id est, non ideo data est doctrina praedicationis ut celent eam et subjiciant servituti corporis, dum aliqua timent. Sed corpus suum ministerio Dei subjiciant, ut per vocem et caetera corporis officia lux excellentior caeteris appareat. Unde diciturI Cor. 9.:Castigo corpus meum,etc. Vel, Christus lucernam accendit, dum testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit: quam nec credentibus abscondit, nec modio, id est mensura legis, vel terminis unius gentis inclusit. Sed super candelabrum, id est, Ecclesiam fidem suae incarnationis affixit, ubi omnes possint intueri, qui in domo, id est, Ecclesia sunt vel mundo. Unde subdit:Sic luceat,etc.Candelabrum.Sicut lucerna Christus, candelabrum crux est, super quam erat levandus. Candelabrum Ecclesia, quae verbum vitae praesentis bajulat.
(* Traductions européennes)